Sane, nisi graviora maximae Reipublicae negotia ingenium Ceterum, saeculum nostrum produxisse ingenia vatibus antiquis paria, certe nihilo inferiora, ne dicam superiora, eis qui intra saeculum vixerunt, clarissime ob oculos ponent farragines istae, ex ipsorum monumentis raptim coacervatae, quarum primam honorificentissimo nominis tui praesidio insignire libuit, Reme indulgentissime, quei me tuear contra eos, qui nimis scrupulose in istud florilegium inquirere possent, vitioque vertere, non tam mea peccata, quam fortunae atque eventus: de quibus sic satis me purgasse videor apud amicos tuos alloquiis sequentibus, quos hoc casu, ut spero, experieris Optiones, aut, ut recentiores malebante Adiuvas strenuissimos. Profanos homines, qui dignitatem divinae artis collutulant sua barbarie, sua inscitia, dum passim id videri dicique volunt, quod minime omnium sunt: cum eo minime pugnaverim: tamquam qui illud saltem consequantur ut sanos viros ab studiorum omnium amoenitate avertant: tanto quidem proclivius, quod etiamnum ea nostra duret, quae et avorum memoria invaluerat ridicula plane opinio Poetam etiam ilico esse, qui se esse dicit. Si cui tamen libet reicere causam huius mali, in praeposteros quosdam et Quare si nostra aetate rarescit studium poetices, imputemus sane astris, aut adeo adscribamus temporum vicibus, utque in ceteris rebus sic etiam in istis Musicis, agnoscamus quendam veluti orbem. Unde: sed quid ego haec, qui non curo rem publicam? Sufficiat indicasse, videri a communi convicio liberandum saeculum praesens, firmandamque veterum sententiam, quae volebat aliarum quidem disciplinarum antistites fieri, nasci vero, unicum Poetam. Unde quotidie videmus a funere eruditissimi quique, uxorem eius liberosque ad pudendam ilico dilabi egestatem. ![]() Nam cedo sis mihi vel profusissimae munificentiae Maecenatem, ostendam tibi rursus eundem hactenus amare literas, aestimare literatos, quatenus ipsis indulget alimenta carceris quibus quidem vivant in diem, sed non etiam instruant rem familiarem. Ceteri omnes agunt inter capite censos inter proletarios contenti totam vitam sordido oblectare pane. ![]() Aliqua virtutis eruditionisque, quam nescio qua felicioris constellationis praerogativa: quae etiamnum subinde nostro aevo huic vel illo lucrificam allucet facem.
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |